- MAGONTIACUM
- MAGONTIACUMTacito l. 4. Hist. c. 15. et Amm. Marcell. Mocontiacum Ptol. Magontia Eutropio, Maguntia posterioribus, vulgo Mentz, urbs ampla Germaniae superioris Archiepiscopalis ad Rhenum in Palatinatu, libera, media fere intere Argentoratum ad Meridiem, et Coloniam Agrippinam ad Boream. Eius Archiepiscopus primum inter Imperii Electores locum tenet. Fabulantur illam a Moguntio Troiano, Hectoris filio, conditam Hîc primum ars impressoria inventa traditur. Urbs recens munita, Archiepiscopalis est ab A. C. 745. et male habita fuit a Frid. Aenobarbo Imperat. A. C. 1158. Sed restaurata ab,Othone IV. et Academiâ aucta, A. C. 1482. sita est ad Rhenum ubi Moenum recipit. Baudrando Caput est ditionis cognominis, de qua infra, una quoque est ex stapulis Rheni. Vide Treveri. Plura vero de hac urbe, apud B. Rhenanum Rer. Germanic. l. 3. et ad eum Not. Ampliss. Ottonis pag. 619 item infra voce Moguntia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.